Menu Principale  

   

Pubblicità  

   

APP. I^ 18

Valutazione attuale:  / 0
ScarsoOttimo 
Dettagli

APP. I^ 18 : 

18)- CONTRATE PARTIS de MILIS(Contrada di Milis: capoluogo Tramaça): Et ego Guantinus Porchu habitator ville Nurapulie sindicus actor et procurator universitatis Partis de Milis et villarum ejusdem habens plenam et legitimam potestatem faciendi et peragendi subscripta similem et talem qualem habent sindici actore et procuratores civitatis Aristanni predicte desuper insertam scilicet ab universitate Contrate ejusdem seu a Joanne Naduli officiali Partis de Milis pro magnifica domina judicissa predicta, Argenti Uda major ville de Tramaça…segue l’elenco dei villaggi della Contrada, Tramaça, Bauladu, Sancto Haeru, Milis, Nurapulia, Milis Picinnu, Baugadi, Calcargia, Seneghe, Bonarcato, Spina Alba, Solli(Silli), …omnibus et singulis de Contrata predicta et aliis multis hominibus in ea sistentibus copiose quod non nisi pastores bestiarum defecerunt congregatis perinde in dicta villa de Tramaça ubi est solitum congregari concilium dicte Contrate universiatatem ipsius Contrate et villarum suarum ac majorem et saniorem partem ejusdem facientibus et representantibus prout de hujusmodi potestate constat ad plenum per publicum instrumentum inde confectum in dicta villa de Tramaça in domo scilicet habitacionis seu platea Joannis de Yana in posse Leonardi Sanna filii Guantini Sanna de civitate Sasseri publici imperiali auctoritate notari decima(X) die januarii infrascripti et clausum per notarium proxime memoratum.

 

 

Diritti Di Copyright : Giuseppe Concas

© : http://www.nominis.net

   

Cerca  

   

Visitatori Online  

Abbiamo 24 visitatori e nessun utente online

   
Copyright © 2024 Nominis.net. Tutti i diritti riservati.
Gestione e Manutenzione REMOTE_PC Contatto : email
© remotepc